HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LX: De morte Gaii imperatoris

Tunc Herodes invitavit Gaium in crastino, ut comederet cum eo. Et cum in crastino esset in convivio admiratus est delicias convivii. Et coepit memorare Gaius, quanta fuerat passus pro eo Herodes, scilicet vincula Tiberii, et alia multa, et praecepit ei, ut peteret quidquid vellet. At ille respondit ei, sufficere sibi gratiam suam. Et cum ille instaret, ut aliquid peteret, petiit ne poneret statuam suam in templo, in Hierusalem. Et iratus est Gaius, tamen consideravit animositatem Agrippae, quia noluerat petere opes, vel honores, acquievit ei, et scripsit Petronio in hunc modum: Si nondum posita est statua in templo, non est necesse ut ponatur. Et sic non est posita ejus statua in templo. Postea resipiscens Gaius, rescripsit Petronio in hunc modum: Quia contempsisti mandatum imperatoris, et potius dilexisti munera Judaeorum, elige tibi genus mortis, quod vis, ut discant omnes, non esse tutum obviare mandato imperatoris. Sed Deo procurante, ita factum est, ut prius audiret famam mortis ejus, quam videret nuntios hujus legationis. Cum enim esset Romae, et rediret a ludis circensibus, consilio senatorum, interfectus est a duobus, et orta est in civitate dissensio, inter curiam, et milites, et populum. Curia dicebantur senatores et viri consulares, id est qui de genere consulum, vel digni, ut fierent consules. Quia ergo viderant senatores saevitiam imperatoris, et incommoda, quae inde contingerant reipublicae, voluerunt penitus exstirpare imperium imperatoris ab Urbe, et voluerunt eam redigere ad antiquum statum, in quo erat ante Julium Caesarem, ut esset regimen civitatis in arbitrio consulum et senatorum. Econtra milites et populi, timentes avaritiam senatorum, et amantes donativa imperatorum, constituerunt imperatorem Claudium avunculum Gaii virum mansuetum et pium.